- CRUCEM tollebantur (in)
- in CRUCEM tollebanturolim vivi, mortuique. De vivis vide infra in voce Crux. Morruos quod spectat, Tarquinium Priscum crucibus fixisse eorum corpora, qui necem sibi conscissent, notat Plinius, ut laevum et uni illi usurpatum. Sub Imperatorib. vero factum saepius, ut amputata sontibus capita in crocem tollerentur, cuius exemplum in Nigro, apud Xiphilinum in Severo: et in Albino, apud eundem, et Herodianum. Simile est, quod de Cleomene Plutarchus memorat, quem ob αὐτοκτονίαν crucifigi iussit Ptolemaeus unguentis fartum, ut eo diutius integrum maneret corpus et facies semper agnosci quitet: an in culeum capite tenus insutum? ptout vel καταμυρώςαντας in textu, ut Casaubonus vult, vel καταβυρσώσαντας, ut alii, legendum est. Vide casaubon. hunc Animadversion. ad Suetonii in Iulio illa, c. 74. Sed in ulciscendi naturâ lenissimus: piratas --- quoniam suffixurum se cruci ante iuraverat, iugulari prius iussit, deinde suffigi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.